Друзі в Facebook  

   

Конференція Римсько-Католицьких Єпископів України

№ 16/2012

ДЕКРЕТ

Даний текст є перекладом другого взірцевого видання Римський Понтифікал. Обряди рукоположення єпископа, пресвітерів і дияконів, затвердженим на ХХХІІІ пленарному засіданні Конференції Римсько-Католицьких Єпископів України (2009 року) та Конгрегацією Божого Культу і Дисципліни Таїнств (прот. 1097/09/L, від 3 червня 2011 року).

Це видання оголошую взірцевим, дозволяю на його друк і рекомендую використовувати в усіх римсько-католицьких дієцезіях України.

З застереженням усіх інших приписів церковного права.

Львів, 14 грудня 2012 року.

† Мєчислав Мокшицкі,
Архієпископ Митрополит Львівський,
Глава Конференції Римсько-Католицьких Єпископів України

 

CONGREGATIO DE CULTO DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. CD 145/89

DECRETUM

Ritus Ordinationum, quibus Christi ministri et dispensatores mysteriorum Dei in Ecclesia constituuntur, iuxta normas Concilii Vaticani II (cf. SC, 76) recogniti, anno 1968 in prima editione typica promulgati sunt sub titulo De Ordinatione Diaconi, Presbyteri et Episcopi.

Nunc vero, attenta experientia, quæ e liturgica oritur instauratione, opportunum visum est alteram parare editionem typicam, quæ relatione habita ad priorem sequentia præbet elementa peculiaria:

1. Hæc editio ditata est Prænotandis, sicut ceteri libri liturgici, ut exponatur doctrina de sacra­mento et structura celebrationis clarius eluceat.

2. Dispositio libri immutata est, ita ut initium sumendo ab Episcopo, qui plenitudinem sacri Ordinis habet, melius intellegatur quomodo presbyteri eius sint cooperatores et diaconi ad eius mini­sterium ordinentur.

3. In Prece Ordinationis sive presbyterorum sive diaconorum, verbis quæ ad naturam rei pertinent et ideo ad valorem actus exiguntur iisdem manentibus, nonnullæ mutatæ sunt locutiones, quædam sententiæ adiunctæ e Novo Testamento haustæ, ita ut ipsa Prex electis et christifidelibus ditiorem presbyteratus et diaconatus præbeat notionem, in quantum a Christo sacerdote profluunt.

4. Ordinandi presbyteri modo magis explicito interrogantur de ministerio reconciliationis exer­cendo et de Eucharistia celebranda.

5. Ritus de sacro cælibatu amplectendo, a Sacra Congregatione pro Cultu Divino apparatus, ad normam Litterarum Apostolicarum Ad pascendum, quæ a Paulo PP. VI fel. rec. anno 1972 datæ sunt, nunc inseritur in Ordinationem diaconorum. De speciali autem mandato Summi Pontificis Ioannis Pauli PP. II, disciplina mutata est ita ut etiam electi, qui in Instituto religioso vota perpetua emiserunt, posthac teneantur in ipsa Ordinatione diaconorum, derogato præscripto canonis 1037 Codicis Iuris Canonici, sacrum cælibatum amplecti tamquam peculiare propositum Ordinationi de iure con­iunctum.

6. Item sodales Institutorum vitæ consecratæ in Ordinatione ad diaconatum et presbyteratum posthac interrogandi erunt etiam de reverentia et obœdientia erga Episcopum diœcesanum ad uni­tatem fovendam omnium clericorum in unaquaque Ecclesia.

7. Ad modum Appendicis additur Ritus pro admissione inter candidatos ad diaconatum et pres­byteratum, paucis tantummodo mutatis.

Editionem alteram Pontificalis Romani De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum Sum­mus Pontifex Ioannes Paulus PP. II auctoritate sua approbavit et Congregatio de Culto Divino et Dis­ciplina Sacramentorum nunc promulgat et typicam esse declarat.

Conferentiis Episcoporum curæ erit textus, ritus et normas, quæ in hac editione inveniuntur, in praxim et in editiones linguis vernaculis apparandas inducere.

Iidem ritus ac textus, lingua latina exarati, statim ac prodierint erunt adhibendi; linguis autem vernaculis, cum interpretationes a Conferentiis Episcoporum approbatæ ab Apostolica Sede sint recognitæ, a die quem ipsæ Conferentiæ statuerint.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 29 Iunii 1989, in Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum.

Eduardus Card. Martínez, Præfectus

Ludovicus Kada, Archiep. tit. Thibicen. a Secretis

 

SACRA CONGREGATIO RITUUM

Prot. n. R. 19/967

DECRETUM

Per Constitutionem Apostolicam Pontificalis Romani recognitio, die 18 mensis Iunii anno 1968, Summus Pontifex Paulus VI novum ritum pro collatione sacrorum Ordinum Diaconatus, Pres­byteratus et Episcopatus, a Consilio ad exsequendam Constitutionem de S. Liturgia, peritis adhibitis et Epicopis diversarum orbis regionum consultis, recognitum, approbavit, ut posthac, pro ritu in Pon­tificali Romano exstante, usurpetur in his Ordinibus conferendis.

Pars igitur Pontificalis Romani, novos hos ritus pro collatione sacrorum Ordinum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus continens, præsenti Decreto ad hac Sacra Rituum Congregatione, vigore facultatum sibi a Summo Pontifice Paulo PP. VI tributarum, evulgatur et uti typica declaratur.

Statuitur insuper ut, usque ad diem 6 mensis Aprilis proximi anni 1969, hoc est ad Dominicam Resurrectionis D.N.I.C., aut hi novi ritus, aut ii qui nunc in Pontificali Romano sunt, usurpari ad ar­bitrium possint; ab eo autem die hi novi dumtaxat ritus adhibeantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Romæ, die 15 Augusti 1968, in festo Assumptionis B. Mariæ Virginis.

Benno Card. Gut, Præfectus S. Congr. Rituum et “Concilii” Præses

Ferdinandus Antonelli, Archiep. tit. Idicrensis, S.C.R. a Secretis

 

CONGREGATIO DE CULTO DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. n. 1097/09/L

Ucrainæ Latinorum

Instante Excellentissimo Domino Miecislao Mokrzycki, Archiepiscopo Leopolitano Latinorum, Præside Conferentiæ Episcoporum Ucrainæ, litteris die 2 iunii 2009 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice Benedicto XVI tributarum, versionem ucrainam partis Pontificalis Romani cui titulus est De Ordinatione episcopi, presbyterorum et diaconorum (editio typica altera) una cum formulis sacramentalibus ab ipso Summo Pontifice approbatis, prout in adiecto exstat exemplari, perlibenter approbamus seu confirmamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 3 Iunii 2011.

Antonius Card. Cañizares Llovera, Præfectus

Iosephus Augustinus Di Noia, OP, Archiepiscopus a Secretis

 

   

Підкомісія у справах літургійної музики            

   
© Комісія у справах Літургії при Конференції римсько-католицьких єпископів України, 2015 р.