Друзі в Facebook  

   

Конференція Римсько-Еатолицьких Єпископів України

№ 61/07
Львів, 3 липня 2007 р.

Декрет 

Цим дозволяю на друк тексту «Обрядів Укладення По­дружжя» українською мовою, затвердженого XXVII Конфе­ренцією Римсько-Католицьких Єпископів України (Львів, 9 листопада 2006 року) та Конгрегацією Божого Куль­­ту і Дис­ципліни Таїнств (прот. № 1256/06/L від дня 23 квіт­ня 2007 року).

Це видання оголошую взірцевим і рекомендую використовувати в усіх римсько-католицьких дієцезіях України.

З застереженням усіх інших приписів церковного права.

Мар’ян Кардинал Яворський,
Архієпископ-Митрополит Львівський,
Глава Конференції Римсько-Католицьких Єпископів України

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. n. 1256/06/L

UCRAINAE LATINORUM

Instante Eminentissimo Domino Mariano Card. Jaworski, Archiepiscopo Leopolitano Latinorum, Prжside Conferentiae Episcoporum Ucrainae Latinorum, litteris die 9 novembris 2005 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, versionem ucrainam partis Ritualis Romani cui titulus est Ordo celebrandi Matrimonium (editio typica altera), prout exstat in exemplari ad hoc Dicasterium misso, perlibenter confirmamus.

In textu imprimendo inseratur ex integro hoc Decretum, quo ab Apostolica Sede petita confirmatio conceditur.

Eiusdem insuper textus impressi duo exemplaria ad hanc Congregationem transmittantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus S. Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 23 aprilis 2007.

Franciscus Card. Arinze,  Praefectus

Albertus Malcolm Ranjith, Archiepiscopus a Secretis

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Prot. n. CD 1068/89

DECRETUM

Ritus celebrandi Matrimonium, qui olim in Rituali Romano inveniebatur, ex decreto Concilii Vaticani II instauratus est anno 1969 per promulgationem a Sacra Rituum Congregatione factam Ordinis celebrandi Matrimonium.

In hac editione typica altera idem Ordo exhibetur ditior in Prжnotandis, ritibus ac precibus, variationibus nonnullis intro­ductis, ad normam Codicis Iuris Canonici anno 1983 promulgati.

Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, de speciali mandato Summi Pontificis Ioannis Pauli II, novam hanc editionem eiusdem Ordinis publici iuris facit. Ordo vero in editione typica altera et lingua autem vernaculis, cum transla­tiones ab Apostolica Sede sint confirmatж, a die quem Conferen­tiж Epi­scoporum statuerint.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus S. Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 19 Martii 1990, in sollemnitate S. Ioseph.

Eduardus Card. Martнnez, Praefectus

Ludovicus Kada, Archiep. tit. Thibicensis a Secretis

 

SACRA CONGREGATIO RITUUM

Prot. n. R 23/969

DECRETUM

Ordo celebrandi Matrimonium ad normam decretorum Constitutionis de sacra Liturgia recognitus, quo ditior fieret, et clarius gratiam sacramenti significaret atque munera coniugum inculcaret, a Consilio ad exsequendam Constitutionem de sacra Liturgia est apparatus. Summus autem Pontifex Paulus VI eundem ritum Auctoritate Sua Apostolica approbavit et evulgari iussit. Quapropter haec Sacra Rituum Congregatio, de speciali mandato Summi Pontificis, illum promulgat, statuens ut a die 1 iulii 1969 adhibeatur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus S. Congregationis Rituum, die 19 Martii 1969, in sollemnitate S. Ioseph, Sponsi B.M.V.

Benno Card. Gut, Praefectus S. Congr. Rituum et «Consilii» 

Ferdinandus Antonelli, Archiep. tit. Idicrensis, Praeses S.C.R. a Secretis

      

 

 

   

Підкомісія у справах літургійної музики            

   
© Комісія у справах Літургії при Конференції римсько-католицьких єпископів України, 2015 р.